monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 5, 4
Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum quippe tempus futurum erat, quo eum non viderent, illud, scilicet, triduum quo erat quieturus in monumento. Et iterum modicum erat futurum quo viderent eum, illi, videlicet, dies quadraginta, in quibus eis post passionem suam saepius usque ad tempus ascensionis apparuit. Quod autem subiunxit: