monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 5, 2
Modicum et . . . ad patrem. Ad illos specialiter pertinet, qui eius discipulatui praedicantis in carne adhaesere, et post tristitiam passionis visa resurrectione et ascensione eius laetificari meruerunt. Nam quia haec illa qua tradebatur nocte locutus est, modicum erat, id est, eiusdem noctis et diei sequentis tempus, usque ad horam qua illum non videre inciperent. Tentus enim nocte illa a Iudaeis, et in crastinum crucifixus, cum sero factum esset depositus est de cruce, et intra septa sepulcri ab humanis seclusus obtutibus. Et iterum modicum erat, usque dum illum viderent; resurrexit enim a mortuis die tertia, et apparuit eis in multis argumentis per dies quadraginta. Quare autem modicum esset et non viderent eum, et iterum modicum et viderent, annectit causam, dicens: