monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 5, 1
Laeta Domini et Salvatoris nostri promissa, fratres charissimi, laeto cordis auditu percipere debemus, sedulaque intentione persistere, quatenus ad haec contingere mereamur. Quid est enim quod merito laetius audiatur quam perveniri posse ad gaudium quod nunquam possit auferri? Notandum autem quod tota lectionis huius evangelicae series illis convenit qui eam praesentes audierunt a Domino: pars autem illius etiam nobis, qui post passionem et resurrectionem dominicam ad fidem venimus, aptissime congruit. Quod ergo ait: