monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 2, 1
Gloriam suae resurrectionis Dominus et Redemptor noster paulatim discipulis et per incrementum temporis ostendit, quia nimirum tanta erat virtus miraculi, ut hanc repente totam capere fragilia mortalium pectora non possent. Consulens igitur ipse imbecillitati quaerentium, primo venientibus ad monumentum et feminis suo amore ferventibus et viris, revolutum lapidem, et ablato suo corpore linteamina, quibus involutum erat, sola posita monstravit; deinde curiosius inquirentibus feminis, et de eo quod invenerant mente consternatis angelorum visionem ostendit, qui illum resurrexisse certa manifestatione patefacerent, ac sic praecurrente fama patratae resurrectionis, tandem ipse Dominus virtutum et rex gloriae apparens, quanta potentia mortem quam ad horam gustaverat devicisset, aperuit. Et quidem quantum et evangelicae serie lectionis invenimus, quinquies ipsa qua resurrexit die, visus est hominibus primo Mariae Magdalenae ad monumentum, quando ei desideranti pedes eius amplecti dictum est: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum . Deinde duabus a monumento currentibus nuntiare discipulis quae ab angelis de perfecta eius resurrectione didicerant, de quibus scriptum est: Quia accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum . Apparuit ipso die advesperascente duobus euntibus in castellum Emaus , qui eum ad hospitium vocantes in panis fractione cognoverunt; apparuit et Petro . Quod si evangelista quando vel ubi factum sit, minime designaverit, tamen quia factum sit non tacet, scribens quia cum praefati duo discipuli, cognito Domino in Emaus, statim redissent Hierusalem, invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Ac deinde subiungit: Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Statimque annectit quintam eius apparitionem, de qua modo cum legeretur audivimus, ita incipiens: