monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 2, 1, 1
Vigilias nobis huius sacratissimae noctis, sicut ex lectione evangelica audivimus, fratres charissimi, resurrectio Domini ac Salvatoris nostri dedicavit. Iuste etenim hanc pro eius amore vigiliis celebramus et hymnis, qui pro nostro amore in ea dormire in mortem, ac de morte voluit excitari; nam sicut Apostolus ait: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram . Quod ipso quoque statum temporis quod vel mortuus est in cruce, vel a mortuis resurrexit, ostendit. Circa horam quippe nonam, cum inclinata iam esset ad vesperam dies, et tepefactus a meridiano fervore radius solis, mysterium victoriosissimae passionis consummavit, evidenter se insinuans propter auferenda scelera, quibus a divina luce et dilectione in huius mortem peregrinationis incidimus, crucis subisse patibulum. Surrexit mane prima Sabbati, quae nunc dies Dominica vocatur, manifeste docens se nos a morte animae resuscitaturum, et in lucem perpetuae felicitatis esse perducturum. Sed et aliud nobis memorabile mysterium tempore suae passionis, sepulturae et resurrectionis intimare curavit. Sexta quippe feria crucifixus est, Sabbato quievit in sepulcro, Dominica resurrexit a mortuis, significans electis suis per sex huius saeculi aetates, inter pericula persecutionum bonis operibus insudandum. In alia autem vita quasi in Sabbato perpetuo requiem animarum sperandam: porro in die iudicii quasi in die Dominica, corporum quoque immortalium receptionem esse celebrandam, in quibus deinceps animae superno gaudio sine fine fruantur. Quod autem in lectione evangelica dictum est, quia sanctae mulieres vespere Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venerint videre sepulcrum, ita intelligendum est: quia vespere quidem venire coeperint , sed lucescente mane in primam Sabbati ad sepulcrum pervenerunt, id est, vespere aromata paraverunt, quibus corpus Domini ungere desiderabant, sed parata vespere aromata mane ad sepulcrum detulerint . Quod Matthaeus quidem brevitatis causa obscurius posuit, sed alii evangelistae quo ordine sit factum evidentius ostendunt. Sepulto namque sexta feria Domino, reversae a monumento mulieres paraverunt aromata et unguenta quandiu operari licebat, et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum, sicut Lucas aperte designat. Cum autem transisset Sabbatum, vesperaque adveniente tempus operandi redisset, mox prompte ad devotionem emerunt, quae minus paraverant aromata, sicut Marcus commemorat, ut venientes ungerent eum, et valde mane una Sabbatorum veniunt ad monumentum. Quaerendum autem cur noctem Dominicae resurrectionis evangelista describens ait: