monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Epistolae, 194, 10, 45, 2
Dicunt enim, Veraciter quidem respondere parvulos per ora gestantium, in remissionem se credere peccatorum, non tamen quia sibi remittantur, sed quia credant quod in Ecclesia vel in Baptismo remittantur, in quibus inveniuntur, non in quibus nulla sunt: Ac per hoc nolunt eos ita baptizari in remissionem peccatorum tanquam in eis fiat ipsa remissio, quos contendunt nullum habere peccatum; sed quoniam licet sine peccato, in eo tamen Baptismate baptizantur, quo fit in quibusque peccatoribus remissio peccatorum.