monumenta.ch > Lucanus > sectio 664 > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Epistolae, 194, 10, 45, 1
Nam illud quod excogitaverunt, cum veritatis pondere premerentur, quia fidelis Dominus in verbis suis, et propterea eius Ecclesia nullo modo fallaciter parvulos in remissionem peccatorum baptizat, sed ut fide agatur quod agitur, utique fit quod dicitur: quod ergo excogitaverunt, cum haec eos apertissima moles veritatis urgeret, quis non christianus irrideat, quamlibet versutissimum cernat?