monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 38, 1
Duo sunt quae in hac vita veluti laboriosa nobis praecipiuntur, continere et sustinere. Iubemur enim continere ab his quae in hoc mundo dicuntur bona, et sustinere ea quae in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocatur: duae virtutes quae mundant animam, et capacem faciunt divinitatis. In frenandis libidinibus et coercendis voluptatibus, ne seducat quod male blanditur, et enervet quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenae, et usque ad finem quaerere felicitatem, quae non habet finem. Ut autem est continentiae, felicitati mundi non credere: ita sustinentiae est, infelicitati mundi non cedere . Sive ergo in affluentia rerum simus, sive in angustia, exspectandus est Dominus, qui et quod vere bonum et suave est det, et quod vere malum est avertat a nobis.