monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 117, 1
Iudicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum Iesum Christum hora quasi sexta susceperunt, et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit, Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum ; nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Iudaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intelligamus horam quintam iam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Ioanne hora quasi sexta: et cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et iuxta eius crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas . Sed quoniam Iudaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, in Pilatum et eius milites transferre conati sunt; propterea Marcus suppressa ea hora qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta iam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelliguntur apud Pilatum clamare potuisse, Crucifige, crucifige : ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Iesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt; verum etiam Iudaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt.