monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 112, 1
Terminato magno prolixoque sermone quem post coenam Dominus, fundendo pro nobis proximus sanguini, ad discipulos habuit qui cum illo tunc erant, adiuncta oratione quam direxit ad Patrem, deinceps eius passionem Ioannes evangelista sic orsus est: 'Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum; quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.' Hoc quod narrat ingressum Dominum cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio, de cuius verbis ait, Haec cum dixisset Iesus: sed alia quaedam sunt interposita quae ab isto praetermissa apud alios evangelistas leguntur; sicut apud hunc inveniuntur multa quae illi similiter in sua narratione tacuerunt. Quomodo autem inter se omnes conveniant, nec veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, quisquis nosse desiderat, non in his sermonibus, sed in aliis laboriosis litteris quaerat ; nec stando et audiendo, sed potius sedendo et legendo, vel legenti aurem mentemque intentissimam praebendo, illa condiscat. Credat tamen antequam sciat, sive id etiam scire in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo evangelista esse conscriptum, quantum ad hos attinet quos in auctoritatem canonicam recepit Ecclesia, quod vel ipsius vel alterius non minus veraci narrationi possit esse contrarium. Nunc itaque huius beati Ioannis narrationem, ut suscepimus tractandam, sine aliorum comparatione videamus, in eis quae manifesta sunt non immorantes; ut hoc ubi opus est, causa poscente faciamus. Non ergo sic accipiamus quod ait, Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius, tanquam continuo post illa verba in illum hortum fuerit ingressus: sed ad hoc valeat quod dictum est, Haec cum dixisset Iesus, ut non eum ante opinemur ingressum, quam illa verba finiret.