monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 108, 2
Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. Adhuc enim necessarium habebant, quamvis iam non essent de mundo, esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam: De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctifica eos in veritate. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut fieret. Quaeri autem potest quomodo de mundo iam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant; aut si iam erant, cur poscat ut sint. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, fiuntque sanctiores; neque hoc sine adiutorio gratiae Dei, sed illo eorum sanctificante provectum, qui sanctificavit incoeptum? Unde et Apostolus dicit: Qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu . Sanctificantur itaque in veritate haeredes Testamenti Novi, cuius veritatis umbrae fuerant sanctificationes Veteris Testamenti: et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit, Ego sum via, et veritas, et vita . Item quando ait, Veritas liberabit vos, paulo post exponens quid dixerit, Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis ; ut ostenderet hoc se prius dixisse veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoc loco dixit, Sanctifica eos in veritate, nisi, sanctifica eos in me?