monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 107, 2
Deinde subiungit, Quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos dedit: cum adhuc Filius sequatur, et dicat, Et mea omnia tua sunt, et tua mea. Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sint omnia quae sunt Patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis: non quomodo dictum est uni ex duobus filiis, maiori scilicet, Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt . Illud enim dictum est de his omnibus creaturis quae infra creaturam sanctam rationalem sunt, quae utique subduntur Ecclesiae; in qua universa Ecclesia et illi duo intelliguntur filii maior et minor, cum omnibus Angelis sanctis, quibus erimus aequales in regno Christi et Dei : hoc autem ita dictum est, Et mea omnia tua sunt, et tua mea, ut hic sit etiam ipsa creatura rationalis, quae non nisi Deo subditur, ut ei quae infra illam sunt cuncta subdantur. Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri esset aequalis: de ipsa quippe agebat, cum diceret, Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt, et mea omnia tua sunt, et tua mea. Nec fas est ut sancti, de quibus haec locutus est, cuiusquam sint, nisi eius a quo creati et sanctificati sunt: ac per hoc et omnia quae ipsorum sunt, necesse est ut eius sint cuius et ipsi sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales eos esse demonstrant, quorum aequaliter sunt. Illud autem quod ait, cum de Spiritu sancto loqueretur, Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis ; de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subdita et Filio, fuerat accepturus quod ait, de meo accipiet; sed utique de Patre de quo procedit Spiritus, de quo est natus et Filius.