monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 107, 1
Cum de his quos iam discipulos habebat, Dominus loqueretur ad Patrem, inter alia etiam dixit hoc: Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sea pro his quos dedisti mihi. Mundum vult modo intelligi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro his quos ei Pater dedit, rogare se dicit: per hoc enim quod eos illi Pater iam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat.