monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 83, 1
Audistis, charissimi, Dominum dicentem discipulis suis, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. Quid est gaudium Christi in nobis, nisi quod dignatur gaudere de nobis? Et quid est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi eius habere consortium? Propter quod beato Petro dixerat, Si non lavero te, non habebis partem mecum . Gaudium ergo eius in nobis, gratia est quam praestitit nobis: ipsa est et gaudium nostrum. Sed de hac ille etiam ex aeternitate gaudebat, quando nos elegit ante constitutionem mundi . Nec recte possumus dicere quod gaudium eius plenum non erat: non enim Deus imperfecte aliquando gaudebat. Sed illud eius gaudium in nobis non erat: quia nec nos in quibus esse posset iam eramus; nec quando esse coepimus, cum illo esse coepimus. In ipso autem semper erat, qui nos suos futuros certissima suae praescientiae veritate gaudebat. Poinde gaudium iam ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat: neque enim ullus in illo eius gaudio metus esse poterat, ne forte non fieret quod se facturum esse praesciebat. Sed neque cum id facere coepit, quod se facturum esse praescivit, gaudium eius, quo beatus est, crevit; alioqui beatior factus est, quia nos fecit. Absit hoc, fratres: Dei beatitudo quia nec minor fuerat sine nobis, non fit maior ex nobis. Gaudium igitur eius de salute nostra, quod in illo semper fuit cum praescivit et praedestinavit nos, coepit esse in nobis quando vocavit nos; et hoc gaudium merito nostrum dicimus, quo et nos beati futuri sumus: sed hoc gaudium nostrum crescit et proficit, et ad suam perfectionem perseverando pertendit. Ergo inchoatur in fide renascentium, implebitur in praemio resurgentium. Ecce unde dictum existimo, Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur: in vobis sit meum; impleatur vestrum. Semper enim erat meum plenum, et antequam vocaremini, cum vocandi a me praesciremini; sed fit et in vobis, cum hoc efficimini quod praescivi de vobis. Impleatur autem vestrum: quia beati eritis, quod nondum estis; sicut creati estis qui non fuistis.