monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 80, 2
Ego sum, inquit, vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum: et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. Numquid unum sunt agricola et vitis? Secundum hoc ergo vitis Christus, secundum quod ait, Pater maior me est : secundum autem id quod ait, Ego et Pater unum sumus , et ipse agricola est. Nec talis quales sunt, qui extrinsecus operando exhibent ministerium; sed talis ut det etiam intrinsecus incrementum. Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Sed utique Deus est Christus, quia Deus erat Verbum; unde ipse et Pater unum sunt: et si Verbum caro factum est quod non erat, manet quod erat. Denique cum de Patre tanquam de agricola dixisset quod infructuosos palmites tollat, fructuosos autem purget ut plus afferant fructum; continuo etiam seipsum mundatorem palmitum ostendens, Iam tos, inquit, mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Ecce et ipse mundator est palmitum, quod est agricolae, non vitis officium: qui etiam palmites operarios suos fecit. Nam etsi non dant incrementum, impendunt tamen aliquod adiumentum; sed non de suo: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere. Audi etiam ipsos confitentes: Quid autem est Apollo? quid autem Paulus? Ministri per quos (δι᾽ ὥν) credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit. Et hoc ergo sicut unicuique Dominus dedit: non itaque de suo. Iam vero quod sequitur, sed Deus incrementum dedit ; non per illos, sed per seipsum facit: excedit hoc humanam humilitatem, excedit angelicam sublimitatem, nec omnino pertinet nisi ad agricolam Trinitatem. Iam vos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi. Neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent: et tamen omnem qui fert fructum, purgat agricola, ut fructum plus afferat. Fert fructum, quia mundus est; atque ut plus afferat, purgatur adhuc. Quis enim est in hac vita sic mundus, ut non sit magis magisque mundandus? Ubi 'si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate' : mundet utique mundos, hoc est fructuosos, ut tanto sint fructuosiores, quanto fuerint mundiores.