monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 80, 1
Iste locus evangelicus, fratres, ubi se dicit Dominus vitem, et discipulos suos palmites, secundum hoc dicit quod est caput Ecclesiae, nosque membra eius, mediator Dei et hominum homo Christus Iesus . Unius quippe naturae sunt vitis et palmites: propter quod cum esset Deus, cuius naturae non sumus, factus est homo, ut in illo esset vitis humana natura, cuius et nos homines palmites esse possemus. Quid ergo est, Ego sum vitis vera? Numquid ut adderet vera, hoc ad eam vitem retulit, unde ista similitudo translata est? Sic enim dicitur vitis, per similitudinem, non per proprietatem; quemadmodum dicitur ovis, agnus, leo, petra, lapis angularis, et caetera huiusmodi, quae magis ipsa sunt vera, ex quibus ducuntur istae similitudines, non proprietates. Sed cum dicit, Ego sum vitis vera, ab illa se utique discernit cui dicitur, Quomodo conversa es in amaritudinem, vitis aliena ? Nam quo pacto est vitis vera, quae exspectata est ut faceret uvam, fecit autem spinas ?