monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 76, 3
Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire ipse dignatur, quomodo dictum sit, Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, vos autem videbitis me. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum fuerat subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum vidit eum. Sed quoniam dictum est testantibus Angelis, Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum ; nec aliud credimus quam eum in eodem corpore ad iudicium vivorum et mortuorum esse venturum: procul dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati sunt a regno eius alieni. Ac per hoc longe melius intelligitur iam illud tempus significare voluisse, in eo quod ait, Adhuc modicum, et mundus me iam non videt, quando in fine saeculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de caetero videant, apud quos diligentes eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei: de hoc quippe modico iste ipse Ioannes evangelista, Filioli, inquit, novissima hora est .