monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 75, 4
In illo die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi de quo ait, et vos vivetis? Tunc enim erit ut possimus videre quod credimus. Nam et nunc est in nobis, et nos in illo: sed hoc nunc credimus, tunc etiam cognoscemus; quamvis et nunc credendo noverimus, sed tunc contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus in corpore quale nunc est, id est corruptibile quod aggravat animam, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem . Tunc ergo per speciem, quoniam videbimus cum sicuti est . Nam si etiam nunc Christus in nobis non esset, non diceret Apostolus: Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam . Quia vero et nos etiam nunc in illo sumus, satis ostendit, ubi dicit: Ego sum vitis, vos palmites . In illo ergo die, quando vivemus ea vita qua mors absorbebitur, cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc inchoatum est iam per ipsum, ut sit in nobis et nos in ipso.