monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 75, 2
Deinde sequitur, et dicit: Adhuc modicum, et mundus me iam non videt. Quid enim? tunc eum videbat mundus; quandoquidem mundi nomine vult intelligi eos de quibus superius est locutus, dicens de Spiritu sancto, Quem mundus accipere non potest, quia non videt eum, neque cognoscit eum? Videbat eum plane mundus carneis oculis in carne conspicuum, non autem videbat quod in carne Verbum latebat: videbat hominem, non videbat Deum; videbat indumentum, non videbat indutum. Sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc fortasse intelligendum est esse dictum, Adhuc modicum, et mundus me iam non videt: vos autem videbitis me; quia ego vivo, et vos vivetis.