monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 75, 1
Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adiecit atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Orphani, pupilli sunt. Illud enim graecum eiusdem rei nomen est, hoc latinum: nam et in psalmo ubi legimus, Pupillo tu eris adiutor , graecus habet orphano. Quamvis ergo nos Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui eius Pater est per naturam; tamen etiam ipse circa nos paternum affectum quodammodo demonstrat, cum dicit, Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ut auferatur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt filii sponsi . Quis autem sponsus, nisi Dominus Christus?