monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 74, 4
Quod vero ait, Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ostendit et seipsum esse paracletum. Paracletus enim latine dicitur advocatus: et dictum est de Christo, Advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum . Sic autem mundum dixit non posse accipere Spiritum sanctum, sicut etiam dictum est, Prudentia carnis inimica est in Deum: legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest ; velut si dicamus, Iniustitia iusta esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans dilectores, quae dilectio non est a Patre . Et ideo dilectioni huius mundi, de qua satis agimus ut minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Mundus ergo eum accipere non potest, quia non videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri Spiritus sanctus, nisi invisibiliter non potest.