monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 74, 3
Quando autem ait Ioannes Baptista, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum , de ipso Dei Filio loquebatur, cui non est datus Spiritus ad mensuram; quia in illo inhabitat omnis plenitudo divinitatis . Neque enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo Christus Iesus : nam et ipse dicit de se fuisse propheticum illud impletum, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me . Quod enim est Unigenitus aequalis Patri, non est gratiae, sed naturae: quod autem in unitatem personae Unigeniti assumptus est homo, gratiae est, non naturae, confitente Evangelio atque dicente, Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo . Caeteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suae perfectionis propria mensura compleatur. Unde et monet Apostolus, Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; unicuique sicut Deus partitus est mensuram fidei . Neque enim ipse dividitur Spiritus, sed dona per Spiritum: nam divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus .