monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 59, 2
Deinde sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis; qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Tantumne distare intelligi voluit inter eum quem mittit et seipsum, quantum inter seipsum et Patrem Deum? Hoc si isto modo acceperimus, nescio quos gradus, quod absit, Arianorum more faciemus. Illi quippe cum audiunt haec evangelica verba, seu legunt, statim ad illos gradus sui dogmatis currunt, quibus non ascendunt ad vitam, sed praecipitantur in mortem. Continuo quippe dicunt: Quantum apostolus Filii distat a Filio, quamvis dixerit, Qui accipit si quem misero, me accipit; tantum et Filius distat a Patre, quamvis dixerit, Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Sed si hoc dicis, oblitus es, haeretice, gradus tuos. Si enim tanto intervallo propter haec Domini verba Filium a Patre, quantum apostolum distinguis a Filio, ubi positurus es Spiritum sanctum? Exciditne tibi, eum vos ponere solere post Filium? Erit ergo ipse inter apostolum et Filium; et multo amplius distabit Filius ab apostolo quam Pater a Filio. An forte, ut inter Filium et apostolum, atque inter Patrem et Filium maneat paribus intervallis ista distinctio, aequalis erit Spiritus sanctus Filio? Sed nec hoc vultis. Ubi ergo eum posituri estis, si quanta Filium Patri, tanta apostolum Filio discretione supponitis? Cohibete itaque vestrae praesumptionis audaciam; et in his verbis nolite quaerere quantam Filii et apostoli, tantam Patris Filiique distantiam. Ipsum Filium audite potius dicentem, Ego et Pater unum sumus . Ubi veritas vobis inter Genitorem et Unigenitum nullam distantiae suspicionem reliquit, ubi gradus vestros Christus elisit, ubi scalas vestras petra confregit.