monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 59, 1
Audivimus in sancto Evangelio loquentem Dominum atque dicentem, 'Amen, amen dico vobis; non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo qui misit illum: si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.' Hoc ideo dixit, quia laverat discipulorum pedes, magister humilitatis et verbo et exemplo: sed poterimus ea quae sunt operosius disserenda ipso adiuvante disserere, si non in eis quae manifesta sunt immoremur. Cum ergo haec Dominus praemisisset, adiunxit, 'Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut impleatur Scriptura, Qui manducat panem mecum, levabit super me calcaneum suum.' Hoc quid est aliud nisi, conculcabit me? Notum est de quo loquatur; Iudas ille traditor eius attingitur. Ergo ipsum non elegerat, unde ab eis quos elegit, isto sermone secernit. Quod ergo dico, inquit, Beati eritis si feceritis ea, non de omnibus vobis dico: est inter vos qui non erit beatus, neque faciet ea. Ego scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt faciendo quae praecepit, ac facienda monstravit, qui efficere beatos potest? Non est, inquit, traditor Iudas electus. Quid est ergo quod alio loco dicit, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est ? An et ipse ad aliquid est electus, ad quod utique erat necessarius; non autem ad beatitudinem, de qua modo ait, Beati eritis si feceritis ea? Hoc non de omnibus dicit: scit enim quos ad societatem beatitudinis huius elegerit. Non est ex eis iste qui panem illius sic edebat, ut super eum levaret calcaneum. Illi manducabant panem Dominum, ille panem Domini contra Dominum: illi vitam, ille poenam. 'Qui enim manducat indigne' ait Apostolus, 'iudicium sibi manducat' . 'Amodo,' inquit, 'dico vobis, priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum:' id est, ego sum de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum.