monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 52, 3
Denique homo qui sequi vult, audiat qua sequatur. Accessit forte hora terribilis, proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte turbata est anima invicta: praepone tuae voluntati voluntatem Dei. Attende enim quid deinde subiungat creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit: homo enim factus est qui hominem fecit; sed Deus incommutabilis mansit, et hominem in melius commutavit. Audi ergo quid inde subiungat, cum dixisset, Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit? Pater, salvifica me ex hac hora: sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum. Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cuius voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo proficere. Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique si nollet non tentaretur, quemadmodum si nollet non pateretur: et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere . Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus; ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed de periculo tentationis exire. Sicut autem hic dixit, Nunc anima mea turbata est, ita etiam ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem; et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: hominis suscepit infirmitatem , ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere, Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater . Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur. Quid est autem, Clarifica tuum nomen; nisi, in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat suum nomen etiam in similibus passionibus servorum suorum? Unde scriptum est de Petro, quod ideo de illo dixerit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; quia significare voluit, qua morte glorificaturus erat Deum . Ergo et in illo Deus clarificavit nomen suum, quia sic etiam in membris suis clarificat Christum.