monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 52, 2
Audio superius dicentem, Venit hora ut glorificetur Filius hominis: si mortificatum fuerit granum, multum fructum affert. Audio, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Nec permittor tantummodo mirari, sed iubeor imitari. Deinde sequentibus verbis, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, ibi et minister meus erit; mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vitae huius totus, quantumlibet fuerit prolixus, vapor; prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta vilescunt: et rursus ipsum Dominum meum, qui me illis verbis ab infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem, Nunc anima mea turbata est. Quid est hoc? Quomodo sequi iubes animam meam, si turbari video animam tuam? quomodo sufferam quod grave tanta firmitas sentit? quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Sed videor mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi Dominum, et quodammodo dicentem: Magis sequeris, quia sic me interpono ut sufferas: audisti ad te vocem fortitudinis meae, audi in me vocem infirmitatis tuae: vires suggero ut curras, nec reprimo quod acceleras; sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua transeas. O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam! nam quod tu tantus tuae charitatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant consolaris.