monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 52, 1
Postquam Dominus Iesus Christus verbis lectionis hesternae ministros suos ut seipsum sequerentur hortatus est, cum ita praedixisset passionem suam, quod nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert: ubi excitavit eos, qui eum ad regnum coelorum sequi vellent, ut animam suam odissent in hoc mundo, si eam in vitam aeternam custodire cogitarent: ad nostram rursus infirmitatem suum temperavit affectum, et ait, unde lectio coepit hodierna, Nunc anima mea turbata est. Unde turbata est, Domine, anima tua? Nempe paulo ante dixisti, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo anima tua in hoc mundo amatur, ideo turbatur veniente hora qua ex hoc mundo egrediatur? Quis hoc de anima Domini audeat affirmare? Sed nos in se transtulit, nos in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum: et ideo non est ab aliquo turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum Lazarum suscitaret, turbavit semetipsum . Oportebat enim ut unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, sicut nos excitavit ad summa, ita nobiscum pateretur et infima .