monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 40, 3
Hos ergo in illa turba agnoscens Dominus, dixit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Iam nostis quid sit sum; nec assidue repetendum est, ne pariat res tanta fastidium. Recolite illud, Ego sum qui sum, et Qui est, misit me ; et agnoscetis, quid dictum sit, Tunc scietis quia ego sum: sed et, Pater est, et Spiritus sanctus est. Ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Sed quia Dominus sicut Filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit, Tunc cognoscetis quia ego sum, subintraret error Sabellianorum, hoc est Patripassianorum, quem vobis errorem commendavi non tenendum, sed cavendum, eorum scilicet qui dixerunt, Ipse est Pater, ipse est Filius; duo sunt nomina, sed res una: propter istum ergo cavendum errorem cum dixisset Dominus, Tunc cognoscetis quia ego sum; ne ipse intelligeretur Pater, continuo subiunxit, Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Iam gaudere coeperat sabellianus, erroris sui occasione comperta: statim ut se tanquam in obscuro extulit, sequentis sententiae luce confusus est. Putaveras eum esse Patrem, quia dixit, Ego sum: audi quia Filius est, Et a meipso facio nihil. Quid est, A meipso facio nihil? A meipso non sum. Filius enim de Patre est Deus; Pater autem non est de Filio Deus: Filius est Deus de Deo; Pater autem Deus, sed non de Deo: Filius est lumen de lumine; Pater autem lumen, sed non de lumine: Filius est, sed est de quo est; Pater autem est, sed non est de quo est.