monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 3
Isti ergo Iudaei videbant hominem, nec intelligebant nec credebant Deum: atque inter caetera audistis iam quemadmodum ei dixerint, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum . Audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie verba eius haec lecta sunt, Vos secundum carnem iudicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum, quia secundum carnem iudicatis; quia Deum non intelligitis, et hominem videtis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secundum carnem iudicatis. Ideo vobis arrogans videor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo, quando de se vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus videtur. Ideo scriptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui . Sed hoc homini dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicere et mentiri possumus: etsi verum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis divinae splendore tenebrae mendacii reperiantur. Loquebatur ille tanquam lux, loquebatur tanquam veritas; sed lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non comprehenderunt: ideo secundum carnem iudicabant. Vos, inquit, secundum carnem iudicatis.