monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 2
Quidquid ergo humiliter positum audistis de Domino Iesu Christo, susceptae carnis dispensationem cogitate; qualis factus est propter nos, non qualis erat ut faceret nos: quidquid autem sublime et supra omnes creaturas excelsum atque divinum, et Patri aequale atque coaeternum de illo audieritis in Evangelio poni, vel legeritis, scitote vos hoc legere quod ad formam Dei pertinet, non quod ad formam servi. Quia si istam regulam tenueritis qui capere potestis; non autem omnes capere potestis, sed omnes credere debetis: si ergo hanc regulam tenueritis, adversus calumnias tenebrarum haereticarum, tanquam in lumine ambulantes, securi pugnabitis. Non enim defuerunt qui sola evangelica testimonia legendo sectarentur, quae de humilitate Christi posita sunt, qui adversus ea testimonia quae divinitatem eius locuta sunt, surdi fuerunt: ideo surdi, ut male verbosi. Item quidam illa sola attendentes quae de Domini sublimitate dicta sunt, etiam ipsi misericordiam eius, qua homo factus est propter nos, et si legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse putaverunt; contendentes Deum tantummodo fuisse Dominum nostrum Christum, non etiam hominem. Alii sic, alii sic; utrique in errore. Catholica autem fides ex utroque verum tenens quod tenet, et praedicans quod credit, et Deum Christum intellexit, et hominem credidit: utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Si Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sanatus es: si hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es. Utrumque igitur tene, anima fidelis et cor catholicum, utrumque tene, utrumque crede, utrumque fideliter confitere. Et Deus Christus est, et homo Christus. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? De virgine natus, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem.