monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 34, 3
Est ergo lux quae fecit hanc lucem: hanc amemus, hanc intelligere cupiamus, ipsam sitiamus; ut ad ipsam duce ipsa aliquando veniamus, et in illa ita vivamus, ut nunquam omnino moriamur. Ista enim lux est, de qua prophetia olim praemissa ita in Psalmo cecinit: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Psalmi sancti ista verba sunt: advertite quid de tali luce antiquus sanctorum hominum Dei sermo praemiserit. Homines, inquit, et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quoniam enim Deus es, et habes multiplicem misericordiam; pervenit eadem multiplicitas misericordiae tuae, non solum ad homines quos creasti ad imaginem tuam, sed etiam ad pecora quae hominibus subdidisti. A quo enim salus hominis, ab illo salus et pecoris. Non crubescas hoc sentire de Domino Deo tuo: imo praesumas et fidas, et caveas ne aliter sentias. Qui salvum facit te, ipse salvum facit equum tuum, ipse ovem tuam; ad minima omnino veniamus, ipse gallinam tuam: Domini est salus , et ista Deus salvat. Movet te, interrogas; miror quid dubitas. Dedignabitur salvare, qui dignatus est creare? Domini est salus Angelorum, hominum, pecorum; Domini est salus. Sicut nemo est a seipso, ita nemo salvus est a seipso. Proinde verissime Psalmus atque optime ait, Homines et iumenta salvos facies, Domine. Quare? Sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Tu enim es Deus, tu creasti, tu salvas: tu dedisti esse, tu das sanum esse.