monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 34, 1
Quod modo audivimus et intenti accepimus, cum sanctum Evangelium legeretur, non dubito quod omnes etiam intelligere conati sumus: et quisque nostrum de re tam magna quae lecta est, pro suo modulo cepit quod potuit; et posito pane verbi, nemo est qui se queratur nihil gustasse. Sed iterum non dubito, quia difficile quisquam est qui totum intellexerit. Tamen etiamsi est qui omnia verba Domini nostri Iesu Christi modo ex Evangelio recitata satis intelligat; toleret ministerium nostrum, quousque, si possimus, illo adiuvante tractando faciamus ut vel omnes vel multi intelligant, quod se pauci intellexisse laetantur.