monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 30, 1
Evangelii sancti lectionem, de qua pridem Charitati vestrae locuti sumus, ista quae modo lecta est, hodierna consequitur. Dominum loquentem audiebant et discipuli et Iudaei; veritatem loquentem audiebant, et veraces et mendaces; charitatem loquentem audiebant et amici et inimici; bonum loquentem audiebant et boni et mali. Illi audiebant, sed ille discernebat; et quibus sermo prodesset et profuturus esset, videbat et praevidebat. In illis enim qui tunc erant videbat, in nobis qui futuri eramus praevidebat. Nos itaque sic audiamus Evangelium, quasi praesentem Dominum; nec dicamus, O illi felices qui eum videre potuerunt! quia multi in eis qui viderunt, et occiderunt; multi autem in nobis qui non viderunt, et crediderunt. Quod enim pretiosum sonabat de ore Domini, et propter nos scriptum est, et nobis servatum, et propter nos recitatum , et recitabitur etiam propter posteros nostros, et donec saeculum finiatur. Sursum est Dominus: sed etiam hic est veritas Dominus. Corpus enim Domini in quo resurrexit, uno loco esse potest: veritas eius ubique diffusa est. Dominum ergo audiamus, et quod ipse donaverit de verbis eius, et nos dicamus.