monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 21, 1
Hesterno die quantum Dominus donare dignatus est, qua potuimus facultate tractavimus, et qua potuimus capacitate intelleximus, quomodo inseparabilia sunt opera Patris et Filii; nec alia facit Pater, alia Filius, sed omnia Pater facit per Filium, tanquam per Verbum suum, de quo scriptum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Sequentia verba hodie videamus, et ab eodem Domino eius misericordiam et deprecemur, et speremus, ut primum si dignum ipse iudicat, intelligamus quod verum est: si autem hoc non potuerimus, non eamus in illud quod falsum est. Melius est enim nescire, quam errare: sed scire est melius quam nescire. Itaque ante omnia conari debemus ut sciamus: si potuerimus, Deo gratias; si autem non potuerimus interim pervenire ad veritatem, non eamus ad falsitatem. Quid enim simus, et quid tractemus, considerare debemus. Homines sumus carnem portantes, in hac vita ambulantes: et si iam de semine verbi Dei renuti, tamen ita in Christo innovati, ut nondum penitus ab Adam exspoliati. Quod enim nostrum mortale et corruptibile aggravat animam , ex Adam esse apparet, et manifestum est: quod autem nostrum spirituale sublevat animam, de Dei dono et de misericordia eius, qui Unicum suum misit communicare nobiscum mortem nostram, et ducere nos ad immortalitatem suam. Hunc habemus magistrum, ut non peccemus; et defensorem, si peccaverimus et confessi atque conversi fuerimus; et interpellatorem pro nobis, si quid boni a Domino desideraverimus; et datorem cum Patre, quia Deus unus est Pater et Filius. Sed loquebatur ista homo hominibus; Deus occultus, homo manifestus, ut manifestos homines faceret deos; et Filius Dei, factus hominis filius, ut hominum filios faceret filios Dei. Qua hoc arte sapientiae suae faciat, in eius verbis agnoscimus. Loquitur enim parvulis parvus: sed ipse ita parvus ut et magnus; nos autem parvi, sed in illo magni: loquitur ergo tanquam fovens et nutriens lactentes, et amando crescentes.