monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 19, 4
Amplius audite et difficilius: Et maiora his, inquit, demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Maiora his: quibus maiora? Facile occurrit, iis quas modo audistis, curationibus languorum corporalium. De isto enim qui triginta et octo annos habebat in infirmitate, et Christi verbo sanatus est, nata est huius occasio tota sermonis: et propter hoc Dominus dicere potuit, Maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Sunt enim opera maiora quam ista, et demonstrabit ea Pater Filio. Non demonstravit, tanquam de praeterito; sed demonstrabit, de futuro, hoc est, demonstraturus est. Rursus difficilis oritur quaestio. Est enim aliquid apud Patrem quod Filio nondum demonstratum sit? est aliquid apud Patrem quod adhuc latebat Filium, quando ista Filius loquebatur? Si enim demonstrabit, hoc est, demonstraturus est; nondum demonstravit; et Filio tunc demonstraturus est, quando et istis: sequitur enim, ut vos miremini. Et hoc difficile est videre, quomodo tanquam temporaliter Filio coaeterno aliqua demonstrat aeternus Pater, omnia scienti quae sunt apud Patrem.