monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 19, 3
Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. Ad hoc quod supra dixit, nisi quod viderit Patrem facientem, videtur pertinere et quod omnia demonstrat ei quae ipse facit. Sed si Pater demonstrat quae facit, nec Filius potest facere nisi Pater demonstraverit, Paterque demonstrare non potest nisi fecerit; consequens erit ut non per Filium faciat omnia Pater: porro si fixum atque inconcussum tenemus quia per Filium omnia Pater facit, antequam faciat, demonstrat Filio. Nam si Pater cum fecerit demonstrat Filio, ut Filius demonstrata faciat quae demonstrata iam facta sunt; aliquid procul dubio Pater sine Filio facit. Sed non facit Pater aliquid sine Filio, quia Filius Dei Verbum Dei est, et omnia per ipsum facta sunt. Remanet igitur fortasse ut quae Pater facturus est, demonstret facienda, ut per Filium sint facta. Nam si Filius ea facit quae Pater facta demonstrat; ea quae Pater facta demonstrat, non utique per Filium fecit. Monstrari enim non possent Filio nisi facta; facere Filius non posset, nisi monstrata: ergo sine Filio facta. Sed verum est, Omnia per ipsum facta sunt: ergo antequam facta, monstrata sunt. Sed hoc diximus differendum esse, quo redeundum sit percursa lectione, si, ut diximus, aliquid vel temporis vel virium nobis remanserit, ad ea quae distulimus retractanda.