monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 19, 1
Sermone pristino, quantum nostrum movit affectum et intelligendi paupertatem, locuti sumus, ex occasione verborum evangelicorum, ubi scriptum est, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quid sit videre Filii, hoc est, videre Verbi, quia Filius Verbum: et quia per Verbum facta sunt omnia, quomodo possit intelligi quod videat Filius primo Patrem facientem, tunc demum et ipse faciat quae facta conspexerit; cum Pater nihil nisi per Filium fecerit. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Non tamen explicatum aliquid diximus; sed quia nec explicatum aliquid intelleximus. Aliquando quippe sermo deficit, ubi etiam intellectus proficit; quanto magis sermo patitur defectionem, quando intellectus non habet perfectionem? Nunc itaque, quantum Dominus donat, breviter percurramus lectionem, et vel hodie expleamus debitum pensum. Si quid forte remanserit vel temporis vel virium, retractabimus, si potuerimus (quantum et a nobis et apud vos fieri potest), quid sit videre Verbi, quid demonstrari Verbo. Omnia quippe dicta sunt hic, quae si intelligantur secundum humanum sensum carnaliter, nihil aliud nobis facit anima plena phantasmatis, nisi quasdam imagines velut duorum hominum Patris et Filii, unius ostendentis; alterius videntis; unius loquentis, alterius audientis: quae omnia idola cordis sunt; quae si iam deiecta sunt de templis suis, quanto magis deiicienda sunt de pectoribus christianis?