monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 12, 3
Responsum est Nicodemo, qui ex eis erat qui crediderant in Iesum, et ipse Iesus non se credebat eis. Quibusdam enim non se credebat, cum iam in illum credidissent. Sic habes scriptum: 'Multi crediderunt in nomine eius, videntes signa quae faciebat. Ipse autem Iesus non credebat semetipsum illis. Non enim opus habebat ut quisquam testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine' . Ecce iam illi credebant in Iesum, et ipse Iesus non se credebat eis. Quare? Quia nondum erant renati ex aqua et Spiritu. Inde hortati sumus, et hortamur fratres nostros catechumenos. Si enim interroges eos, iam crediderunt in Iesum: sed quia nondum carnem eius et sanguinem accipiunt, nondum se illis credidit Iesus. Quid faciant, ut se illis credat Iesus? Renascantur ex aqua et Spiritu, proferat Ecclesia quos parturit. Concepti sunt, edantur in lucem: habent ubera quibus nutriantur, non timeant ne nati suffocentur, ab uberibus maternis non recedant.