monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 12, 1
Ex eo quod hesterno die intentam fecimus Charitatem vestram, intelligimus vos alacrius et numerosius convenisse: sed interim lectioni evangelicae ex ordine sermonem debitum reddamus, si placet; deinde audiet Charitas vestra de pace Ecclesiae vel quid egerimus, vel quid adhuc agendum speremus. Nunc ergo tota intentio cordis ad Evangelium feratur, nemo aliunde cogitet. Si enim qui totus adest, vix capit; qui se per cogitationes diversas dividit, nonne et quod ceperat fundit? Meminit autem Charitas vestra Dominico praeterito, quantum Dominus adiuvare dignatus est, disseruisse nos de spirituali regeneratione (In superiori Tractatu): quam lectionem vobis iterum legi fecimus, ut quae tunc non dicta sunt, in Christi nomine adiuvantibus orationibus vestris impleamus.