monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 9, 3
Iam enim incipiamus ipsa sacramentorum operta detegere, quantum ille donat in cuius nomine vobis promisimus. Erat prophetia antiquis temporibus, et a prophetiae dispensatione nulla tempora cessaverunt: sed illa prophetia, quando in illa Christus non intelligebatur, aqua erat. In aqua enim vinum quodammodo latet. Dicit Apostolus quid intelligamus in ista aqua: 'Usque ad hodiernum, inquit, diem, quamdiu legitur Moyses, idipsum velamen super cor eorum positum est; quod non revelatur , quia in Christo evacuatur. Et cum transieris , inquit, ad Dominum, auferetur velamen' . Velamen dicit adopertionem prophetiae, ut non intelligeretur. Tollitur velamen, cum transieris ad Dominum: sic tollitur insipientia, cum transieris ad Dominum, et quod aqua erat, vinum tibi fit. Lege libros omnes propheticos, non intellecto Christo, quid tam insipidum et fatuum invenies? Intellige ibi Christum, non solum sapit quod legis, sed etiam inebriat; mutans mentem a corpore, ut praeterita obliviscens, in ea quae ante sunt extendaris .