monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 9, 1
Adsit Dominus Deus noster, ut donet nobis reddere quod promisimus. Hesterno enim die, si meminit Sanctitas vestra, cum temporis excluderemur angustia, ne sermonem inchoatum impleremus, in hodiernum distulimus, ut ea quae in hoc facto evangelicae lectionis mystice in sacramentis posita essent, ipso adiuvante aperirentur. Non itaque opus est iam immorari diutius in commendando Dei miraculo. Ipse est enim Deus qui per universam creaturam quotidiana miracula facit, quae hominibus non facilitate, sed assiduitate viluerunt: rara autem quae facta sunt ab eodem Domino, id est a Verbo propter nos incarnato, maiorem stuporem hominibus attulerunt: non quia maiora erant, quam sunt ea quae quotidie in creatura facit, sed quia ista quae quotidie fiunt, tanquam naturali cursu peraguntur; illa vero efficacia potentiae tanquam praesentis exhibita videntur oculis hominum. Diximus, sicut meministis, resurrexit unus mortuus, obstupuerunt homines; cum quotidie nasci qui non erant, nemo miretur. Sic aquam in vinum conversam quis non miretur, cum hoc annis omnibus Deus in vitibus faciat? Sed quia omnia quae fecit Dominus Iesus, non solum valent ad excitanda corda nostra miraculis, sed etiam ad aedificanda in doctrina fidei; scrutari nos oportet quid sibi velint illa omnia, id est, quid significent. Horum enim omnium significationes, sicut recordamini, in hodiernum distulimus.