monumenta.ch > Augustinus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 6, 24
Omnia ergo, fratres mei, videtis, quia clamant adversus illos, omnes paginae divinae, omnis prophetia, totum Evangelium, omnes apostolicae litterae, omnis gemitus columbae; et nondum evigilant, nondum expergiscuntur. Sed si columba sumus, gemamus, toleremus, speremus; aderit misericordia Dei, ut efferveat ignis Spiritus sancti in simplicitate vestra; et venient. Non est desperandum; orate, praedicate, diligite; prorsus potens est Dominus. Iam coeperunt cognoscere frontem suam: multi cognoverunt, multi erubuerunt; aderit Christus, ut cognoscant et caeteri. Et certe, fratres mei, vel palea sola ibi remaneat, omnia grana colligantur: quidquid ibi fructificavit, redeat ad arcam per columbam.