monumenta.ch > Augustinus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 6, 23
Sed quid ais? Ecce nos multa mala patimur. Haec si pro Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Audite quod sequitur: iactant se enim aliquando, quia eleemosynas multas faciunt, dant pauperibus; quia patiuntur molestias: sed pro Donato non pro Christo. Vide quomodo patiaris: nam si pro Donato pateris, pro superbo pateris; non es in columba, si pro Donato pateris. Non erat ille amicus sponsi: nam si amicus esset sponsi, gloriam sponsi quaereret, non suam . Vide amicum sponsi dicentem, Hic est qui baptizat. Ille non erat amicus sponsi, pro quo pateris. Non habes vestem nuptialem; et si ad convivium venisti, foras habes mitti ; imo quia foras missus es, ideo miser es: redi aliquando, et noli gloriari. Audi quid dicat Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam. Ecce quod non habes. Si tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam; et utique pro nomine Christi: sed quia sunt multi qui iactanter illud faciunt, non cum charitate, ideo, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest . Charitate fecerunt martyres illi qui in tempore persecutionis passi sunt; charitate fecerunt: isti autem de tumore et de superbia faciunt; nam cum persecutor desit, seipsos praecipitant. Veni ergo, ut habeas charitatem. Sed nos habemus martyres. Quos martyres? Non sunt columbae, ideo volare conati sunt, et de petra ceciderunt.