monumenta.ch > Augustinus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 6, 21
Sed, inquies, habeo sacramentum. Verum dicis: Sacramentum divinum est; habes Baptisma, et ego confiteor. Sed quid dicit idem apostolus? Si sciero omnia sacramenta, et habuero prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam: ne forte et hoc diceres, Credidi, sufficit mihi. Sed quid dicit Iacobus? Et daemones credunt, et contremiscunt . Magna est fides, sed nihil prodest si non habeat charitatem. Confitebantur et daemones Christum. Ergo credendo, sed non diligendo dicebant, Quid nobis et tibi ? Fidem habebant, charitatem non habebant: ideo daemones erant. Noli de fide gloriari; adhuc daemonibus comparandus es. Noli dicere Christo , Mihi et tibi quid est? Unitas enim Christi tibi loquitur. Veni, cognosce pacem, redi ad viscera columbae. Foris baptizatus es; habeto fructum, et redis ad arcam.