monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 6, 20
Etenim fructus iste olivae, si discutiatur, invenies quid erat. Olivae fructus, charitatem significat. Unde hoc probamus? Quomodo enim oleum a nullo humore premitur, sed disruptis omnibus exsilit et supereminet: sic et charitas non potest premi in ima; necesse est ut ad superna emineat . Propterea de illa dicit Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Quia diximus de oleo, quia supereminet, ne forte non de charitate dixerit Apostolus, Supereminentiorem viam vobis demonstro, audiamus quid sequitur: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum tanquam aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens . I nunc, Donate, et clama, Disertus sum: i nunc, et clama, Doctus sum. Quantum disertus? quantum doctus? numquid linguis Angelorum locutus es? Et tamen si linguis Angelorum loquereris, charitatem non habens, audirem aera sonantia et cymbala tinnientia. Soliditatem aliquam quaero, fructum in foliis inveniam: non sint sola verba, habeant olivam, redeant ad arcam.