monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 3, 1
Gratiam et veritatem Dei, qua plenus sanctis apparuit unigenitus Filius Dominus et Salvator noster Iesus Christus, distinguendam a Veteri Testamento, quoniam res est Novi Testamenti, suscepimus in nomine Domini, et vestrae Charitati promisimus. Adestote ergo intenti, ut et quantum capio, donet Deus, et quantum capitis, audiatis. Reliquum enim erit, ut si semen quod spargitur in cordibus vestris, non abstulerint aves, nec spinae praefocaverint, nec aestus exusserit, accedente pluvia cohortationum quotidianarum, et cogitationibus vestris bonis quibus hoc agitur in corde, quod agitur in agro rastris, ut gleba frangatur, et semen operiatur et germinare possit: ut afferatis fructum , ad quem gaudeat et laetetur agricola . Si autem pro semine bono et pro pluvia bona, non fructum, sed spinas attulerimus; nec semen accusabitur, nec pluvia erit in crimine, sed spinis ignis debitus praeparatur.