monumenta.ch > Arnobius iunior > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Arnobius iunior, Conflictus de Deo Trino et Uno, p1, p18, 41
- Arnobius dixit: Quomodo sunt quaedam quae inter istas praefigurationes, etiam ipsum, pro quo figuratae sunt, Dei Filium aestiment computandum, cum omnibus illis imago sit veritatis in isto homine, quem Virgo peperit ipsa sit veritas: et sicut verus Dei Filius Deus, sic verus filius hominis homo non ita mixtus, ut utriusque rei permutatio facta sit, sed in veritate deitatis et omnipotentia sua permanens, invisibilis Filius Dei societatem suam cum homine habens, et verum Deum Dei Filium nostrae liberationi exhibuisse credatur.