monumenta.ch > Arnobius iunior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Arnobius iunior, Conflictus de Deo Trino et Uno, p1, p1, 1
- Supervenientes Aegyptii, qui, ut ostenderent se antiquorum provinciae suae magistrorum discipulos, Iannes videlicet et Mambres, quos memorat Apostolus (I Tim. III, 8) famulo Dei Moseo quibusdam praestigiis restitisse: ita et hi veritati resistentes, cum hanc nobis calumniam imponere niterentur, quod fides nostra de incarnatione Dominica a recti itineris tramite deviaret; hoc ab eis tandem impetravimus, ut cessante seditione verborum, singulis ex utraque parte altercantibus, caeteri Cognitorum loco sedentes, singulos tantum esse iudices permitterent, quibus liceret pro merito conclusionum dare sententiam: factumque est ut Arnobius a parte sedis apostolicae defensor fieret, et Serapion a synedrio Aegyptiorum altercator existeret: iudices vero essent a parte catholica Decius Constantius, et a parte Aegyptiorum Ammonius.