monumenta.ch > Apuleius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Apuleius, De Deo Socratis, p10, 1
Quod ne uobis uidear poetico ritu incredibilia confingere, dabo primum exemplum huius libratae medietatis: neque enim procul ab hac corporis subtilitate nubes concretas uidemus; quae si usque adeo leues forent ut ea quae omnino carent pondere, numquam infra iuga, ut saepenumero animaduertimus, grauatae caput editi montis ceu quibusdam curuis torquibus coronarent.