monumenta.ch > Apuleius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Apuleius, De Deo Socratis, p9, 4
Cedo igitur mente formemus et gignamus animo id genus corporum texta, quae neque tam bruta quam terrea neque tam leuia quam aetheria, sed quodam modo utrimque seiugata uel enim utrimque commixta sint, siue amolita seu modificata utriusque rei participatione: sed facilius ex utroque quam ex neutro intellegentur.